Osee 14

1Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur. 2Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. 3Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: " Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum. 4Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: "Deos nostros!" opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus ". 5" Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. 6Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus. 7Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani. 8Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani. 9Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur ". 10Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.

will be added

X\