Osee 13

1Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est. 2Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. " His — ipsi dicunt — immolate! ". Homines vitulos osculantur. 3Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario. 4" Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. 5Ego pavi te in deserto, in terra ardenti solitudinis. 6Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei. 7Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam insidiabor. 8Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos. 9Perdo te, Israel; quis est auxiliator tuus? 10Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: "Da mihi regem et principes"? 11Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea. 12Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. 13Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae. 14De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ". 15Dum ipse inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile.

will be added

X\