Osee 1

1Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. 2Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: " Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino ". 3Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium. 4Et dixit Dominus ad eum: " Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel; 5et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ". 6Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: " Voca nomen eius "Absque misericordia", quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. 7Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ". 8Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium. 9Et dixit: " Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.

will be added

X\