Hebraeos 7

1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei, 2cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, 3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. 4Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha. 5Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; 6hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit. 7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. 8Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit. 9Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est; 10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. 11Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? 12Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. 13De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit; 14manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. 15Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos, 16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis, 17testimonium enim accipit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”. 18Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem, 19nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. 20Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt, 21hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “ Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ”, 22in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus. 23Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere; 24hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium; 25unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis. 26Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus; 27qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo. 28Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.

will be added

X\