Habacuc 2

1Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam. 2Et respondit mihi Dominus et dixit: " Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum. 3Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit. 4Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet ". 5Et profecto divitiae decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos. 6Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam aenigmatum dicentes: " Vae ei, qui multiplicat non sua — usquequo? C et aggravat pignora super se! ". 7Numquid non repente consurgent, qui mordeant te, et evigilabunt agitantes te, et eris in rapinam eis? 8Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis; propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis. 9Vae, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suae, ut ponat in excelso nidum suum et salvet se de manu mali! 10Consilium cepisti in confusionem domui tuae concidendi populos multos et peccasti in animam tuam. 11Quia lapis de pariete clamabit, et trabes de contignatione respondebit ei. 12Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate! 13Numquid non haec a Domino sunt exercituum, ut laborent populi pro igne, et gentes in vacuum fatigentur? 14Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare. 15Vae, qui potum dat amico suo mittens venenum suum et inebrians eum, ut aspiciat nuditatem eius! 16Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia super gloriam tuam. 17Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis. 18Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta? 19Vae, qui dicit ligno: " Expergiscere! ", " Surge! " lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius. 20Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra.

will be added

X\