Genesis 8

1Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. 2Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo. 3Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. 4Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat. 5At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. 6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum; 7qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram. 8Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae. 9Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam. 10Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. 11At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. 12Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. 13Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae. 14Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra. 15Locutus est autem Deus ad Noe dicens: 16"Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. 17Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam". 18Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo. 19Sed et omnia animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum egressa sunt de arca. 20Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare. 21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: "Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. 22Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent".

will be added

X\