Genesis 41

1Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, 2de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae et pascebantur in locis palustribus. 3Aliae quoque septem emergebant post illas de flumine foedae confectaeque macie et stabant in ipsa amnis ripa; 4devoraveruntque septem boves pulchras et crassas. Expergefactus pharao 5rursum dormivit et vidit alterum somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae. 6Aliae quoque totidem spicae tenues et percussae vento urente oriebantur 7devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilavit pharao, et ecce erat somnium! 8Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. 9Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait: " Confiteor peccatum meum. 10Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis satellitum, 11ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum. 12Erat ibi puer Hebraeus eiusdem ducis satellitum famulus, cui narrantes somnia 13audivimus quidquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in patibulo ". 14Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei. 15Cui ille ait: " Vidi somnia, nec est qui edisserat; quae audivi te sapientissime conicere ". 16Respondit Ioseph: " Absque me Deus respondebit prospera pharaoni! ". 17Narravit ergo pharao, quod viderat: " Putabam me stare super ripam fluminis 18et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant. 19Et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim; 20quae, devoratis et consumptis prioribus, 21nullum saturitatis dedere vestigium; sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, 22vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae. 23Aliae quoque septem tenues et percussae vento urente oriebantur e stipula; 24quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat ". 25Respondit Ioseph: " Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus ostendit pharaoni. 26Septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt; eandemque vim somnii comprehendunt. 27Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis, 28qui hoc ordine complebuntur: 29ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti; 30quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram, 31et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo. 32Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur. 33Nunc ergo provideat rex virum intellegentem et sapientem et praeficiat eum terrae Aegypti 34constituatque praepositos per cunctas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, 35qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea; et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus; 36et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia ". 37Placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius. 38Locutusque est ad eos: " Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? ". 39Dixit ergo ad Ioseph: " Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? 40Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam ". 41Dixitque rursus pharao ad Ioseph: " Ecce, constitui te super universam terram Aegypti ". 42Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit. 43Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: " Abrech! ", ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. 44Dixit quoque rex ad Ioseph: " Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti ". 45Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti 46triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis pharaonis et circuivit omnes regiones Aegypti. 47Venitque fertilitas septem annorum, et segetes congregavit in horrea Aegypti 48condens in singulis urbibus frumentum camporum in circuitu. 49Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. 50Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. 51Vocavitque nomen primogeniti Manasses dicens: " Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei ". 52Nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens: " Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae ". 53Igitur, transactis septem annis ubertatis, qui fuerant in Aegypto, 54coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis. 55Qua esuriente, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: " Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite ". 56Et invaluit fames in omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis; nam et illos oppresserat fames. 57Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra.

will be added

X\