Genesis 40

1His ita gestis, accidit ut peccarent pincerna regis Aegypti et pistor domino suo. 2Iratusque pharao contra duos eunuchos, praepositum pincernarum et praepositum pistorum, 3misit eos in carcerem principis satellitum, in quo erat vinctus et Ioseph. 4Et princeps satellitum tradidit eos Ioseph, qui ministrabat eis. Aliquantulum temporis illi in custodia tenebantur. 5Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi. 6Ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes, 7sciscitatus est eos dicens: " Cur tristior est hodie solito facies vestra? ". 8Qui responderunt: " Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis ". Dixitque ad eos Ioseph: " Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis ". 9Narravit praepositus pincernarum somnium suum: " Videbam coram me vitem, 10in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas et post flores uvas maturescere; 11calicemque pharaonis in manu mea. Tuli ergo uvas et expressi in calicem, quem tenebam, et tradidi poculum pharaoni ". 12Respondit Ioseph: " Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt, 13post quos elevabit pharao caput tuum et restituet te in gradum pristinum; dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut facere ante consueveras. 14Tantum memento mei, cum tibi bene fuerit, et facias mecum misericordiam, ut suggeras pharaoni, ut educat me de isto carcere; 15quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum ". 16Videns pistorum magister quod somnium in bonum dissolvisset, ait: " Et ego vidi somnium, quod tria canistra farinae haberem super caput meum; 17et in uno canistro, quod erat excelsius, portare me ex omnibus cibis pharaonis, qui fiunt arte pistoria, avesque comedere eos ". 18Respondit Ioseph: " Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt, 19post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in patibulo, et comedent volucres carnes tuas ". 20Exinde dies tertius natalicius pharaonis erat; qui faciens grande convivium pueris suis elevavit caput magistri pincernarum et caput pistorum principis in medio puerorum suorum; 21restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum, 22alterum suspendit in patibulo, sicut interpretatus erat eis Ioseph. 23Attamen praepositus pincernarum non est recordatus Ioseph, sed oblitus est interpretis sui.

will be added

X\