Genesis 38

1Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram. 2Viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Sue et, accepta uxore, ingressus est ad eam. 3Quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her. 4Rursumque concepto fetu, natum filium nominavit Onan. 5Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Ipsa autem erat in Chasib, quando peperit illum. 6Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar. 7Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. 8Dixit ergo Iudas ad Onan: " Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo ". 9Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur. 10Et idcirco occidit et eum Dominus, quod rem detestabilem fecerat. 11Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: " Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus ". Timebat, enim, ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Quae abiit et habitavit in domo patris sui. 12Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae. Qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras amicus suus Odollamites in Thamnam. 13Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnam ad tondendas oves. 14Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. 15Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum. 16Declinansque ad eam in via ait: " Veni, coeam tecum "; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: " Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo? ", 17dixit: " Mittam tibi haedum de gregibus ". Rursum illa dicente: " Si dederis mihi arrabonem, donec mittas illum ", 18ait Iudas: " Quid vis tibi pro arrabone dari? ". Respondit: " Sigillum tuum et funiculum et baculum, quem manu tenes ". Et dedit ei. In coitu cum eo mulier concepit 19et surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus. 20Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus, quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam, 21interrogavit homines loci illius: " Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via? ". Respondentibus cunctis: " Non fuit in loco isto meretrix ", 22reversus est ad Iudam et dixit ei: " Non inveni eam; sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum ". 23Ait Iudas: " Habeat sibi; ne simus in ludibrium. Ego misi haedum, quem promiseram, et tu non invenisti eam ". 24Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: " Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione ". Dixitque Iudas: " Producite eam, ut comburatur ". 25Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: " De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus ". 26Qui, agnitis pignoribus, ait: " Iustior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo ". Attamen ultra non cognovit illam. 27Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens: 28" Iste egressus est prior ". 29Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: " Qualem rupisti tibi rupturam? ". Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura). 30Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum; qui appellatus est Zara (id est Ortus solis).

will be added

X\