Genesis 32

1Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum. 2Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei. 3Quos cum vidisset, ait: " Castra Dei sunt haec "; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra). 4Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. 5Praecepitque eis dicens: " Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem. 6Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo ". 7Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: " Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ". 8Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas 9dicens: " Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ". 10Dixitque Iacob: " Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi", 11minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior. 12Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. 13Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest ". 14Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo: 15capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti, 16camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem. 17Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: " Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem ". 18Et praecepit priori dicens: " Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", 19respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit ". 20Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: " Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum, 21et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ". 22Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. 23Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; 24sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem, 25mansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. 26Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. 27Dixitque: " Dimitte me, iam enim ascendit aurora ". Respondit: " Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ". 28Ait ad eum: " Quod nomen est tibi? ". Respondit: " Iacob ". 29At ille: " Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti! ". 30Interrogavit eum Iacob: " Dic mihi, quo appellaris nomine? ". Respondit: " Cur quaeris nomen meum? ". Et benedixit ei in eodem loco. 31Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: " Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ". 32Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur. 33Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.

will be added

X\