Genesis 3

1Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: "Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?". 2Cui respondit mulier: "De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur; 3de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur". 4Dixit autem serpens ad mulierem: "Nequaquam morte moriemini! 5Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum". 6Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit. 7Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata. 8Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. 9Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: "Ubi es?". 10Qui ait: "Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me". 11Cui dixit: "Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?". 12Dixitque Adam: "Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi". 13Et dixit Dominus Deus ad mulierem: "Quid hoc fecisti?". Quae respondit: "Serpens decepit me, et comedi". 14Et ait Dominus Deus ad serpentem: "Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae. 15Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius". 16Mulieri dixit: "Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui". 17Adae vero dixit: "Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes, maledicta humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. 18Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae; 19in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris". 20Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium. 21Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos. 22Et ait Dominus Deus: "Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!". 23Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est. 24Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.

will be added

X\