Genesis 29

1Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium. 2Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. 3Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. 4Dixitque ad pastores: " Fratres, unde estis? ". Qui responderunt: " De Charran ". 5Quos interrogans: " Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ". Dixerunt: " Novimus ". 6" Sanusne est? ", inquit. " Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ". 7Dixitque: " Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ". 8Qui responderunt: " Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ". 9Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat. 10Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei 11et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit; 12et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo. 13Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, 14respondit: " Vere os meum es et caro mea! ". Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, 15dixit ei Laban: " Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ". 16Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel; 17sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu. 18Quam diligens Iacob ait: " Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ". 19Respondit Laban: " Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ". 20Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. 21Dixitque ad Laban: " Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ". 22Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias. 23Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. 24Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia. 25Et dixit ad socerum suum: " Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ". 26Respondit Laban: " Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias. 27Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ". 28Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, 29cui servam Bilham tradidit. 30Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. 31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. 32Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: " Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ". 33Rursumque concepit et peperit filium et ait: " Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi "; vocavitque nomen illius Simeon. 34Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: " Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios "; et idcirco appellavit nomen eius Levi. 35Quarto concepit et peperit filium et ait: " Modo confitebor Domino "; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.

will be added

X\