Genesis 26

1Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in Gerara. 2Apparuitque ei Dominus et ait: "Ne descendas in Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi, 3et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo, 4et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, 5eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit". 6Mansit itaque Isaac in Geraris. 7Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: "Soror mea est". Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. 8Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua. 9Et, accersito eo, ait: "Perspicuum est quod uxor tua sit; cur mentitus es eam sororem tuam esse?". Respondit: "Timui, ne morerer propter eam". 10Dixitque Abimelech: "Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum". Praecepitque omni populo dicens: 11"Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur". 12Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus. 13Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est; 14habuitque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum. Ob haec invidentes ei Philisthim 15omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo, 16in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: " Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde ". 17Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Gerarae habitavitque ibi. 18Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat. 19Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae. 20Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: " Nostra est aqua! ". Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo. 21Foderunt autem et alium puteum, et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Sitna (id est Inimicitias). 22Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: " Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra ". 23Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, 24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: " Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham ". 25Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum. 26Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum, 27et locutus est eis Isaac: " Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis? ". 28Qui responderunt: " Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus, 29ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus Domini ". 30Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt. 31Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace. 32Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: " Invenimus aquam ". 33Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam); et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem. 34Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthaei et Basemath filiam Elon Hetthaei. 35Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.

will be added

X\