Genesis 25

1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam, 2quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue. 3Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim. 4At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae. 5Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac; 6filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. 7Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni. 8Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum. 9Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre, 10quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius. 11Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi. 12Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae. 13Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam, 14Masma quoque et Duma et Massa, 15Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma. 16Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum. 17Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum. 18Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit. 19Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac; 20qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei. 21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae. 22Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: "Si sic est, cur mihi?". Perrexitque, ut consuleret Dominum. 23Qui respondens ait: "Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur; populusque populum superabit, et maior serviet minori". 24Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius. 25Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob. 26Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli. 27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis. 28Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob. 29Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus, 30ait: "Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum". Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus). 31Cui dixit Iacob: "Vende mihi prius primogenita tua". 32Ille respondit: "En morior; quid mihi proderunt primogenita?". 33Ait Iacob: "Iura ergo mihi". Iuravit et vendidit primogenita. 34Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.

will be added

X\