Genesis 19

1Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram 2et dixit: "Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram". Qui dixerunt: "Minime, sed in platea pernoctabimus". 3Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt. 4Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul. 5Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: "Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos". 6Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait: 7"Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere. 8Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei". 9At illi dixerunt: "Recede illuc". Et rursus: "Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus". Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores. 10Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium; 11et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. 12Dixerunt autem viri ad Lot: "Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc: 13delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam". 14Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: "Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem". Et visus est eis quasi ludens loqui. 15Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: "Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis". 16Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi. 17Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: "Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas". 18Dixitque Lot ad eos: "Non, quaeso, Domine. 19Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. 20Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea". 21Dixitque ad eum: "Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es. 22Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc". Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. 23Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. 24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo 25et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia. 26Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis. 27Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino, 28intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. 29Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat. 30Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae quoque filiae eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius. 31Dixitque maior ad minorem: "Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae. 32Veni, inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen". 33Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit. 34Altera quoque die dixit maior ad minorem: "Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro". 35Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit vel quando surrexerit. 36Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo. 37Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem. 38Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi (id est Filius populi mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

will be added

X\