NVV
Audio:
Drama
  • Drama
  • Non-Drama
Text Size

Genesis 16 - Latin - Neo-Vulgata - Bible.is - LTNNVV

  1  Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar,   2  dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti,   3  tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.   4  Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam.   5  Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”.   6  Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea.   7  Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur,   8  dixit: “ Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? ”. Quae respondit: “ A facie Sarai dominae meae ego fugio ”.   9  Dixitque ei angelus Domini: “ Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius ”.   10  Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”.   11  Et dixit ei angelus Domini: “ Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.   12  Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ”.   13  Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “ Tu Deus, qui vidisti me ”. Dixit enim: “ Profecto hic vidi posteriora videntis me ”.   14  Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.   15  Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.   16  Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.