Genesis 14

1Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium 2inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor. 3Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis. 4Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo. 5Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim 6et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est in deserto. 7Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar. 8Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim, 9scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque. 10Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem. 11Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt; 12ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma. 13Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram. 14Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan; 15et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci; 16reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. 17Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. 18At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi 19benedixit ei et ait: "Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram 20et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas". Et dedit ei decimas ex omnibus. 21Dixit autem rex Sodomae ad Abram: "Da mihi animas; substantiam tolle tibi". 22Qui respondit ei: "Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae, 23a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram"; 24exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas".

will be added

X\