Genesis 12

1Dixit autem Dominus ad Abram: "Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. 2Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem. 3Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!". 4Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran. 5Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. 6Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra. 7Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: "Semini tuo dabo terram hanc". Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. 8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini. 9Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb. 10Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra. 11Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: "Novi quod pulchra sis mulier 12et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt. 13Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui". 14Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis, 15et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis. 16Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli. 17Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. 18Vocavitque pharao Abram et dixit ei: "Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset? 19Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!". 20Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.

will be added

X\