Galatas 6

1Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. 2Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi. 3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit; 4opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero. 5Unusquisque enim onus suum portabit. 6Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. 7Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet; 8quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam. 9Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes. 10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. 11Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. 12Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur; 13neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. 14Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. 15Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura. 16Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei. 17De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto. 18Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.

will be added

X\