Galatas 5

1Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri. 2Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. 4Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. 5Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. 6Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. 7Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire? 8Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos. 9Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. 11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. 12Utinam et abscidantur, qui vos conturbant! 13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. 14Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini! 16Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. 17Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis. 18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, 20idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, 21invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, 23mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex. 24Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus. 26Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

will be added

X\