Galatas 3

1O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus? 2Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei? 3Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? 4Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! 5Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? 6Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. 7Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. 8Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”. 9Igitur, qui ex fide sunt, benedi cuntur cum fideli Abraham. 10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “ Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea ”. 11Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet; 12lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis. 13Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “ Maledictus omnis, qui pendet in ligno ”, 14ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem. 15Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. 16Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “ Et seminibus ”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. 17Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. 18Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. 19Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. 20Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. 21Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. 22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. 23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. 24Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; 25at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. 26Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. 27Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: 28non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. 29Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.

will be added

X\