Esdrae 8

1Hi sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone: 2De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus filius Secheniae. 3De filiis Pharos, Zacharias; et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. 4De filiis Phahathmoab, Elioenai filius Zaraiae, et cum eo ducenti viri. 5De filiis Zethua, Sechenia filius Iahaziel, et cum eo trecenti viri. 6De filiis Adin, Ebed filius Ionathan, et cum eo quinquaginta viri. 7De filiis Elam, Iesaias filius Athaliae, et cum eo septuaginta viri. 8De filiis Saphatiae, Zabadia filius Michael, et cum eo octoginta viri. 9De filiis Ioab, Abdia filius Iahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri. 10De filiis Bani, Selomith filius Iosphiae, et cum eo centum sexaginta viri. 11De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri. 12De filiis Azgad, Iohanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri. 13De filiis Adonicam ascenderunt iuniores, et haec nomina eorum: Eliphalet et Iehiel et Semeias, et cum eis sexaginta viri. 14De filiis Beguai, Uthai filius Zabud, et cum eis septuaginta viri. 15Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis autem Levi non inveni ibi. 16Itaque misi Eliezer et Ariel et Semeiam et Ioiarib et Elnathan et Nathan et Zachariam et Mosollam principes sapientes. 17Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo et fratres eius, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. 18Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et filios eius et fratres eius decem et octo 19et Hasabiam et cum eo Iesaiam de filiis Merari filiosque eius et fratres eius viginti 20et de oblatis, quos dederant David et principes ad ministeria Levitarum, ducentos viginti viros; omnes hi suis nominibus recensiti sunt. 21Et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava, ut affligeremur coram Deo nostro et peteremus ab eo iter prosperum nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae. 22Erubui enim petere a rege praesidium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: " Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in bonitate, et potentia eius et fortitudo eius super omnes, qui derelinquunt eum ". 23Ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum per hoc, et evenit nobis prospere. 24Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Serebiam et Hasabiam et cum eis de fratribus eorum decem, 25appendique eis argentum et aurum et vasa: tributum domus Dei nostri, quod obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israel eorum, qui ibi inveniebantur. 26Et appendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum, quae habebant talenta duo, auri centum talenta, 27et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo pretiosa ut aurum. 28Et dixi eis: " Vos sancti Domini, et vasa sancta et argentum et aurum consecrata Domino, Deo patrum nostrorum; 29vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in habitaculis domus Domini ". 30Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum, ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri. 31Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi, ut pergeremus Ierusalem; et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via, 32et venimus Ierusalem et mansimus ibi tribus diebus. 33Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Phinees cumque eis Iozabad filius Iesua et Noadia filius Bennui Levitae, 34iuxta numerum et pondus omnia; descriptumque est omne pondus. In tempore illo, 35qui venerant de captivitate, filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. 36Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans flumen et sublevaverunt populum et domum Dei.

will be added

X\