Esdrae 6

1Tunc Darius rex praecepit, et recensuerunt in tabulis aerarii, quod est in Babylone, 2et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum, et sic scriptus erat in eo commentarius: 3" Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quae est in Ierusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eius cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta, 4ordines de lapidibus quadratis tres et ordo de lignis unus; sumptus autem de domo regis dabuntur. 5Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo Ierusalem et attulerat in Babylonem, reddantur et referantur in templum, quod est in Ierusalem, in locum suum, in templo Dei. 6Nunc ergo, Thathanai dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai et consiliarii eius et duces, qui estis trans flumen, procul recedite ab illo loco, 7dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudaeorum et seniores eorum aedificent domum Dei illam in loco suo. 8Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione. 9Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum et oleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies sine neglegentia. 10Et offerant oblationes suaves Deo caeli orentque pro vita regis et filiorum eius. 11A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium. 12Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo ". 13Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt. 14Seniores autem Iudaeorum prosperabantur in aedificatione iuxta prophetiam Aggaei prophetae et Zachariae filii Addo et perfecerunt aedificationem, iubente Deo Israel et iubente Cyro et Dario et Artaxerxe regibus Persarum, 15et compleverunt domum Dei istam die tertia mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis. 16Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei illius in gaudio. 17Et obtulerunt in dedicationem domus Dei illius boves centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerum tribuum Israel. 18Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. 19Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha quarta decima die mensis primi. 20Levitae universi se purificaverunt; purificati autem cuncti immolaverunt Pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi. 21Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terrae transierunt ad eos, ut quaererent Dominum, Deum Israel. 22Et fecerunt sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assyriae ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, Dei Israel.

will be added

X\