Esdrae 2

1Hi sunt autem provinciae filii, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Ierusalem et Iudam, unusquisque in civitatem suam. 2Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Saraia, Rahelaia, Mardochaeus, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel: 3filii Pharos duo milia centum septuaginta duo; 4filii Saphatia trecenti septuaginta duo; 5filii Area septingenti septuaginta quinque; 6filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti duodecim; 7filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor; 8filii Zethua nongenti quadraginta quinque; 9filii Zachai septingenti sexaginta; 10filii Bani sescenti quadraginta duo; 11filii Bebai sescenti viginti tres; 12filii Azgad mille ducenti viginti duo; 13filii Adonicam sescenti sexaginta sex; 14filii Beguai duo milia quinquaginta sex; 15filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor; 16filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo; 17filii Besai trecenti viginti tres; 18filii Iora centum duodecim; 19filii Hasum ducenti viginti tres; 20filii Gebbar nonaginta quinque; 21filii Bethlehem centum viginti tres; 22viri Netopha quinquaginta sex; 23viri Anathoth centum viginti octo; 24filii Azmaveth quadraginta duo; 25filii Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres; 26filii Rama et Gabaa sescenti viginti unus; 27viri Machmas centum viginti duo; 28viri Bethel et Hai ducenti viginti tres; 29filii Nabo quinquaginta duo; 30filii Megbis centum quinquaginta sex; 31filii Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor; 32filii Harim trecenti viginti; 33filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti quinque; 34filii Iericho trecenti quadraginta quinque; 35filii Senaa tria milia sescenti triginta. 36Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres, 37filii Emmer mille quinquaginta duo, 38filii Phassur mille ducenti quadraginta septem, 39filii Harim mille decem et septem. 40Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui, Odoviae, septuaginta quattuor. 41Cantores: filii Asaph centum viginti octo. 42Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: universi centum triginta novem. 43Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 44filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, 45filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub, 46filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan, 47filii Giddel, filii Gaher, filii Raaia, 48filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam, 49filii Oza, filii Phasea, filii Besai, 50filii Asena, filii Meunitarum, filii Nephusorum, 51filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 52filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa, 53filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 54filii Nasia, filii Hatipha. 55Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda, 56filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel, 57filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Ami. 58Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo. 59Et hi, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub et Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: 60filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sescenti quinquaginta duo. 61Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum. 62Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio. 63Et dixit praepositus eis, ut non comederent de sanctificatis sanctuarii, donec surgeret sacerdos pro Urim et Tummim. 64Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta, 65exceptis servis eorum et ancillis, qui erant septem milia trecenti triginta septem, insuper et cantores atque cantatrices ducenti. 66Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, 67cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini eorum sex milia septingenti viginti. 68Nonnulli autem de principibus familiarum, cum ingrederentur templum domini, quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. 69Se cundum vires suas dederunt in aerarium operis auri solidos sexaginta milia et mille, argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum. 70Habitaverunt ergo ibi sacerdotes et Levitae et quidam de populo; cantores autem et ianitores et oblati in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.

will be added

X\