Ezechielis 8

1Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Iudae sedebant coram me, et cecidit super me ibi manus Domini Dei, 2et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus viri, ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis, et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri. 3Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. 4Et ecce ibi gloria Dei Israel secundum visionem, quam videram in campo; 5et dixit ad me: " Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis ". Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris hoc idolum zeli in introitu. 6Et dixit ad me: " Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores ". 7Et duxit me ad ostium atrii, et vidi: et ecce foramen unum in pariete. 8Et dixit ad me: "Fili hominis, fode parietem"; et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. 9Et dixit ad me: " Ingredere et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic ". 10Et ingressus vidi: et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum; 11et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Iezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque habebat turibulum in manu sua, et vapor nebulae de ture consurgebat. 12Et dixit ad me: " Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in cubiculo simulacri sui; dicunt enim: "Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram"". 13Et dixit ad me: " Adhuc videbis abominationes maiores, quas isti faciunt ". 14Et duxit me ad ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Thammuz. 15Et dixit ad me: "Certe vidisti, fili hominis; adhuc videbis abominationes maiores his ". 16Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis. 17Et dixit ad me: " Certe vidisti, fili hominis; numquid parum est hoc domui Iudae, ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate iterum irritaverunt me et ecce applicant ramum ad nares suas. 18Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos ".

will be added

X\