Ezechielis 48

1Et haec nomina tribuum: in finibus aquilonis iuxta viam Hethalon ad introitum Emath, Asarenon — fines Damasci ad aquilonem iuxta Emath — erit a plaga orientali usque ad mare, Dan pars una. 2Et iuxta terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una. 3Et iuxta terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. 4Et iuxta terminum Nephthali a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una. 5Et iuxta terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una. 6Et iuxta terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una. 7Et iuxta terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris, Iudae una. 8Et iuxta terminum Iudae a plaga orientali usque ad plagam maris oblatio, quam separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris; et erit sanctuarium in medio eius. 9Oblatio, quam separabitis Domino, longitudo viginti quinque milibus et latitudo viginti milibus. 10His autem est oblatio sacra: sacerdotibus, ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia; et erit sanctuarium Domini in medio eius. 11Sacerdotibus consecratis erit, filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas et non erraverunt, cum errarent filii Israel, sicut erraverunt Levitae. 12Et erit eis oblatio de oblatione terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum; 13sed et Levitis similiter secundum fines sacerdotum, viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia, totum in longitudine viginti et quinque milia et in latitudine viginti milia; 14et non venumdabunt ex eo neque mutabunt, neque transferetur oblatio terrae, quia sanctificata est Domino. 15Quinque milia autem, quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia, profana erunt urbi in habitaculum et in pascua, et erit civitas in medio eius. 16Et hae mensurae eius: ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia. 17Erunt autem pascua civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et ad meridiem ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta. 18Quod autem reliquum fuerit in longitudine iuxta oblationem sacram, decem milia ad orientem et decem milia ad occidentem, erunt iuxta oblationem sacram, et erunt fruges eius in panem his, qui serviunt civitati. 19Servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israel. 20Tota oblatio viginti quinque milium, per viginti quinque milia: in quadrum; separabitis oblationem sacram una cum possessione civitatis. 21Quod autem reliquum fuerit, principis erit, ex utraque parte oblationis sacrae et possessionis civitatis, e regione viginti quinque milium oblationis usque ad terminum orientalem, sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris secundum partes tribuum, principis erit. Et erit oblatio sacra et sanctuarium templi in medio eius, 22segregata a possessione Levitarum et a possessione civitatis in medio partium principis: inter terminum Iudae et inter terminum Beniamin erit possessio principis. 23Et reliquis tribubus: a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Beniamin una. 24Et iuxta terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una. 25Et iuxta terminum Simeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una. 26Et iuxta terminum Issachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una. 27Et iuxta terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una. 28Et iuxta terminum Gad ad plagam austri in meridiem, erit finis de Thamar usque ad aquas Meribathcades, ad torrentem usque ad mare Magnum. 29Haec est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. 30Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, cuius mensura quingenti et quattuor milia, 31portae civitatis in nominibus tribuum Israel: portae tres a septentrione, porta Ruben una, porta Iudae una, porta Levi una. 32Et ad plagam orientalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Ioseph una, porta Beniamin una, porta Dan una. 33Et ad plagam meridianam, cuius mensura quingenti et quattuor milia, portae tres: porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una. 34Et ad plagam occidentalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. 35Per circuitum decem et octo milia, et nomen civitatis ex illa die: Dominus ibidem ".

will be added

X\