Ezechielis 30

1Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2" Fili ho minis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus: Ululate, vae diei, 3quia iuxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis; tempus gentium erit. 4Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Chus, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablatae fuerint opes illius, et destructa fundamenta eius. 5Chus et Phut et Lud et omne vulgus promiscuum et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent. 6Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia potentiae eius; a Magdolo usque ad Syenen gladio cadent in ea, ait Dominus Deus. 7Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt; 8et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegyptum, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius. 9In die illa egredientur nuntii a facie mea in navibus ad conterendam confidentiam Chus, et erit pavor in eis in die Aegypti, quia veniet. 10Haec dicit Dominus Deus: Cessare faciam pompam Aegypti in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis. 11Ipse et populus eius cum eo violentissimi gentium adducentur ad disperdendam terram; et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis. 12Et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum. Ego Dominus locutus sum. 13Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphi, et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti. 14Et disperdam terram Phatures et dabo ignem in Tani et faciam iudicia in No. 15Et effundam indignationem meam super Sin, robur Aegypti, et interficiam multitudinem No. 16Et dabo ignem in Aegypto; quasi parturiens dolebit Sin, et in No scissura erit, et contra Memphin hostes plena die. 17Iuvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur. 18Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae eius; ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur. 19Et faciam iudicia in Aegypto, et scient quia ego Dominus ". 20Et factum est in undecimo anno, in primo, in septima mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: 21" Fili hominis, brachium pharaonis, regis Aegypti, confregi, et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis et farciretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium. 22Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pharaonem, regem Aegypti, et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius 23et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris. 24Et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius; et confringam brachia pharaonis, et gemet gemitibus sicut transfixus coram facie eius. 25Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia pharaonis concident; et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti. 26Et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terras, et scient quia ego Dominus ".

will be added

X\