Ezechielis 28

1Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2" Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: "Deus ego sum et in cathedra deorum sedeo in corde maris!", cum sis homo et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei. 3Ecce sapientior es tu Danel, omne secretum non est absconditum a te, 4in sapientia et prudentia tua fecisti tibi opes et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis; 5in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi opes, et elevatum est cor tuum in opibus tuis. 6Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod fecisti cor tuum quasi cor Dei, 7idcirco ecce ego adducam super te alienos violentissimos gentium; et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent splendorem tuum. 8In fossam detrahent te, et morieris interitu occisorum in corde maris. 9Numquid dicens loqueris: "Deus ego sum!" coram interficientibus te, cum sis homo et non Deus in manu occidentium te? 10Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum ", ait Dominus Deus. 11Et factus est sermo Domini ad me dicens: " Fili hominis, leva planctum super regem Tyri 12et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum perfectum, plenus sapientia et perfectus decore; 13in deliciis paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et beryllus, sapphirus et carbunculus et smaragdus, aurum opus caelaturae in te; in die, qua conditus es, praeparata sunt. 14Cum cherub extento et protegente te posui te, in monte sancto Dei fuisti, in medio lapidum ignitorum ambulasti, 15perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. 16In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti. Et eieci te de monte Dei, et perdidit te cherub protegens de medio lapidum ignitorum. 17Elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam propter splendorem tuum: in terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. 18In multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctuaria tua; producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. 19Omnes, qui viderint te, in gentibus obstupescent super te; in horrorem factus es et non eris in perpetuum ". 20Et factus est sermo Domini ad me dicens: 21" Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem et propheta de ea 22et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui, et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea. 23Et immittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius, et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus. 24Et non erit ultra domui Israel stimulus amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis, et scient quia ego Dominus Deus. 25Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; 26et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter, cum fecero iudicia in omnibus, qui adversantur eis per circuitum, et scient quia ego Dominus Deus eorum ".

will be added

X\