Ezechielis 20

1Et factum est in anno sep timo, in quinto mense, in de cima mensis, venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me. 2Et factus est sermo Domini ad me dicens: 3" Fili hominis, loquere senioribus Israel et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Num ad interrogandum me vos venistis? Vivo ego, quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. 4Numquid iudicabis eos, numquid iudicabis, fili hominis? Abominationes patrum eorum ostende eis. 5Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester; 6in die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram, quam provideram eis fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras. 7Et dixi ad eos: Unusquisque abominationes oculorum suorum abiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester. 8Et irritaverunt me nolueruntque me audire; unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos et consummarem iram meam in eis in medio terrae Aegypti. 9Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis, ut educerem eos de terra Aegypti. 10Eduxi ergo eos de terra Aegypti et duxi in desertum. 11Et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis. 12Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos. 13Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos. 14Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in conspectu earum. 15Attamen ego levavi quoque manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram, quam dedi eis fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium; 16quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt, post idola enim sua cor eorum gradiebatur. 17Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos; nec consumpsi eos in deserto. 18Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini. 19Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea 20et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatur quia ego Dominus Deus vester. 21Et exacerbaverunt me filii; in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt, ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum, ut effunderem furorem meum super eos et consummarem iram meam in eis in deserto. 22Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. 23Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras, 24eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum. 25Ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia, in quibus non vivent; 26et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne, quod aperit vulvam, ut horrorem eis incuterem, et sciant quia ego Dominus. 27Quam ob rem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes, 28et induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi irritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas. 29Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? Et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem. 30Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini 31et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem; vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. 32Neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium: "Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrarum, ut colamus ligna et lapides". 33Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos. 34Et educam vos de populis et congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis; in manu valida et brachio extento et in furore effuso. 35Et adducam vos in desertum populorum et iudicio contendam vobiscum ibi facie ad faciem. 36Sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic iudicio contendam vobiscum, dicit Dominus Deus, 37et transire vos faciam sub baculo meo et inducam vos in vinculis foederis. 38Et segregabo de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos, et terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. 39Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate et servite eis. Sed postea nonne audietis me et nomen meum sanctum non polluetis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris? 40In monte enim sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeram donaria vestra et primitias oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris. 41In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris, in quas dispersi estis, et sanctificabor in vobis in oculis nationum. 42Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. 43Et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis, et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis. 44Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel ", ait Dominus Deus.

will be added

X\