Ezechielis 18

1Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2"Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes: "Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt"? 3Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel. 4Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima, quae peccaverit, ipsa morietur. 5Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam, 6in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit 7et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento, 8ad usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum, 9in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus. 10Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et facientem unum de istis, 11cum ipse haec omnia non fecerit, et etiam in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem, 12egenum et pauperem affligentem, rapientem rapinas, pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem, 13ad usuram dantem et fenus accipientem, numquid vivet? Non vivet. Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur; sanguis eius in ipso erit. 14Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit, timuerit et non fecerit simile eis: 15super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit 16et virum non afflixerit, pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento, 17ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. 18Pater eius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. 19Et dicitis: "Quare non portavit filius iniquitatem patris?". Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivet vita. 20Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. 21Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur. 22Omnes iniquitates eius, quas operatus est, non memorabuntur ei; in iustitia sua, quam operatus est, vivet. 23Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat? 24Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. 25Et dixistis: "Non est aequa via Domini". Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? 26Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est, morietur. 27Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit; 28considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, non morietur. 29Et dicunt domus Israel: "Non est aequa via Domini". Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? 30Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis. 31Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? 32Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite.

will be added

X\