Ezechielis 16

1Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2" Fili hominis, notas fac Ierusalem abominationes suas 3et dices: Haec dicit Dominus Deus ad Ierusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorraeus et mater tua Hetthaea. 4Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et in aqua non es lota in emundationem nec sale salita nec involuta pannis. 5Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, miseratus tui, sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die, qua nata es. 6Praeteriens autem te, vidi te palpitare in sanguine tuo et dixi tibi, cum esses in sanguine tuo: Vive. Dixi, inquam, tibi: In sanguine tuo vive. 7Crescentem quasi germen agri dedi te, et crevisti et grandis effecta es et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit; sed eras nuda et confusione plena. 8Et transivi per te et vidi te; et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam; et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mea. 9Et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo; 10et vestivi te discoloribus et calceavi te calceis corii delphini et cinxi te bysso et indui te serico. 11Et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum; 12et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo. 13Et ornata es auro et argento et vestita es bysso et serico et multicoloribus. Similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et apta ad regnum. 14Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus. 15Et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, quisquis fuerit. 16Et sumens de vestimentis tuis fecisti tibi excelsa variegata et fornicata es super eis, sicut non est factum neque futurum est. 17Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. 18Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et operuisti illas et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. 19Et panem meum, quem dedi tibi, similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus. 20Et tulisti filios tuos et filias tuas, quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua? 21Immolasti filios meos et dedisti illos consecrans eis. 22Et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, palpitans in sanguine tuo. 23Et accidit post omnem malitiam tuam — vae, vae tibi!, ait Dominus Deus — 24et aedificasti tibi fornicem et fecisti tibi excelsum in cunctis plateis; 25ad omne caput viae aedificasti locum elevatum tuum et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas. 26Et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnorum membrorum et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. 27Ecce ego extendi manum meam super te et imminui portionem tuam et dedi te in animam odientium te, filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. 28Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta; et, postquam fornicata es, nec sic es satiata. 29Et multiplicasti fornicationem tuam usque ad terram mercatorum Chaldaeam, et nec sic satiata es. 30In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres omnia haec opera mulieris meretricis et procacis? 31Quia fabricasti fornicem tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea; nec facta es quasi meretrix, quia sprevisti pretium. 32Mulier adultera loco viri sui accipit alienos. 33Omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. 34Factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non sunt fornicati; in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. 35Propterea, meretrix, audi verbum Domini. 36Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis ad amatores tuos et ad omnia idola abominabilia tua, in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis, 37ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. 38Et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli. 39Et dabo te in manus eorum, et destruent fornicem tuum et demolientur excelsa tua et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia. 40Et convocabunt contra te congregationem et lapidabunt te lapidibus et trucidabunt te gladiis suis. 41Et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum; et faciam ut desinas fornicari, et mercedes ultra non dabis. 42Et satiabo indignationem meam in te, et auferetur zelus meus a te; et quiescam nec irascar amplius. 43Eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his, propterea et ego vias tuas in capite tuo dabo, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. 44Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium in te, assumet illud dicens: "Sicut mater, ita et filia eius". 45Filia matris tuae es tu, quae sprevit virum suum et filios suos; et soror sororum tuarum es tu, quae spreverunt viros suos et filios suos. Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorraeus. 46Et soror tua maior Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius. 47Sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti; quasi parum fuisset, sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. 48Vivo ego, dicit Dominus Deus, non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae eius, sicut fecisti tu et filiae tuae. 49Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non sustentabant; 50et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me, et abstuli eas, sicut vidisti. 51Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit, sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. 52Ergo et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. 53Et convertam sortem earum, sortem Sodomorum cum filiabus suis et sortem Samariae et filiarum eius; et convertam sortem tuam in medio earum, 54ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus, quae fecisti consolans eas. 55Et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et Samaria et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et tu et filiae tuae revertimini ad pristinum statum vestrum. 56Nonne fuit Sodoma, soror tua, in fabulam in ore tuo in die superbiae tuae, 57antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore tu es in opprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum, quae ambiunt te per gyrum? 58Scelus tuum et ignominiam tuam tu portabis, ait Dominus. 59Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi, sicut fecisti, qui despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum. 60Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae et suscitabo tibi pactum sempiternum. 61Et recordaberis viarum tuarum et confunderis, cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis, et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo. 62Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus, 63ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus, quae fecisti ", ait Dominus Deus.

will be added

X\