Ezechielis 14

1Et venerunt ad me viri seniorum Israel et sederunt coram me. 2Et factus est sermo Domini ad me dicens: 3" Fili hominis, viri isti posuerunt idola sua in cordibus suis et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam; numquid interrogatus respondebo eis? 4Propter hoc loquere eis et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Omnis homo de domo Israel, qui posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me, ego Dominus respondebo ei per me pro multitudine idolorum suorum, 5ut capiam domum Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. 6Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. 7Quia omnis homo de domo Israel et de advenis, quicumque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam, ut interroget per eum me, ego Dominus respondebo ei per me; 8et ponam faciem meam contra hominem illum et faciam eum in exemplum et in proberbium et disperdam eum de medio populi mei, et scietis quia ego Dominus. 9Et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam contra eum et delebo eum de medio populi mei Israel. 10Et portabunt iniquitatem suam: sicut iniquitas interrogantis, sic et iniquitas prophetae erit, 11ut non erret ultra domus Israel a me neque polluatur in universis praevaricationibus suis, sed sit mihi in populum, et ego sim eis in Deum ", ait Dominus Deus. 12Et factus est sermo Domini ad me dicens: 13" Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et immittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum; 14et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Danel et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus Deus. 15Quod si et bestias pessimas induxero super terram, ut absque liberis faciant eam, et fuerit deserta, in qua nullus pertranseat propter bestias, 16tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. 17Vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio: Transi per terram, et interfecero de ea hominem et iumentum, 18et tres viri isti fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. 19Vel si pestilentiam immisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et iumentum, 20et Noe et Danel et Iob fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. 21Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quattuor iudicia mea pessima, gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Ierusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, 22tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum et opera eorum et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem in omnibus, quae importavi super eam. 23Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et opera eorum, et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia, quae feci in ea ", ait Dominus Deus.

will be added

X\