Ezechielis 1

1Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense, in quinta men sis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei. 2In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin, 3factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Domini. 4Et vidi: et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis conglobatus, et splendor in circuitu eius, et de medio eius quasi species electri, id est de medio ignis; 5et ex medio eius similitudo quattuor animalium, et hic aspectus eorum: similitudo hominis erat eis. 6Quattuor facies uni et quattuor pennae uni; 7pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintillabant quasi aspectus aeris candentis. 8Et manus hominis erant sub pennis eorum in quattuor partibus. Facies autem et pennae illorum quattuor: 9iunctae erant pennae eorum altera ad alteram; non revertebantur, cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. 10Similitudo autem vultus eorum: facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor. 11Et pennae eorum extentae desuper; duae pennae singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eorum. 12Et unumquodque coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur nec revertebantur, cum ambularent. 13Et in medio animalium, aspectus quasi carbonum ignis ardentium, quasi aspectus lampadarum discurrentium in medio animalium; et splendor erat ignis, et de igne fulgur egrediens. 14Et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. 15Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta singula animalia. 16Et aspectus rotarum et opus earum quasi species chrysolithi, et una similitudo ipsarum quattuor; et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. 17Per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur, cum ambularent. 18Canthis autem earum erat altitudo et horribilis aspectus; et canthi earum erant oculis pleni in circuitu ipsarum quattuor. 19Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. 20Quocumque impellebat spiritus ut irent, ibant, et rotae pariter levabantur sequentes eum; spiritus enim animalium erat in rotis. 21Cum euntibus ibant et cum stantibus stabant; et cum elevatis a terra pariter elevabantur, et rotae sequentes ea, quia spiritus animalium erat in rotis. 22Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper. 23Sub firmamento autem pennae eorum rectae altera ad alteram; unumquodque duabus alis velabat corpus suum. 24Et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum Omnipotentis: cum ambularent, erat strepitus vehemens ut sonus castrorum; cumque starent, demittebantur pennae eorum. 25Nam cum fieret vox supra firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas. 26Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. 27Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis per circuitum ab aspectu lumborum eius et desuper; et ab aspectu lumborum eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu. 28Velut aspectus arcus, cum fuerit in nube in die pluviae: sic erat aspectus splendoris per gyrum. Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis.

will be added

X\