Exodus 7

1Dixitque Dominus ad Moysen: " Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. 2Tu loqueris omnia, quae mando tibi; et ille loquetur ad pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua. 3Sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti. 4Et non audiet vos; immittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de terra Aegypti per iudicia maxima. 5Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum ". 6Fecit itaque Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus; ita egerunt. 7Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad pharaonem. 8Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: 9" Cum dixerit vobis pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum ". 10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt, sicut praeceperat Dominus; proiecitque Aaron virgam coram pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum. 11Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Aegypti per incantationes suas similiter. 12Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas eorum. 13Induratumque est cor pharaonis, et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. 14Dixit autem Dominus ad Moysen: " Ingravatum est cor pharaonis: non vult dimittere populum. 15Vade ad eum mane. Ecce egredietur ad aquas; et stabis in occursum eius super ripam fluminis. Et virgam, quae conversa est in serpentem, tolles in manu tua 16dicesque ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, misit me ad te dicens: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto; et usque ad praesens audire noluisti. 17Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis; et vertetur in sanguinem. 18Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et taedebit Aegyptios bibere aquam fluminis ". 19Dixit quoque Dominus ad Moysen: " Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis ". 20Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quae versa est in sanguinem. 21Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. 22Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis, nec audivit eos, sicut dixerat Dominus. 23Avertitque se et ingressus est domum suam nec ad hoc apposuit cor suum. 24Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent; non enim poterant bibere de aqua fluminis. 25Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium. 26Dixit quoque Dominus ad Moysen: " Ingredere ad pharaonem et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 27Sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. 28Et ebulliet fluvius ranas, quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in pistrina tua; 29et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae ".

will be added

X\