Exodus 40

1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2" Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus, 3et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo; 4et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis 5et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones, 6et ante tabernaculum conventus altare holocausti, 7et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua. 8Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius. 9Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum. 10Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum. 11Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud. 12Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua 13indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur; 14filios eius applicabis et vesties eos tunicis 15et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ". 16Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit. 17Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum. 18Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas 19et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi. 20Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper. 21Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi. 22Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum, 23ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi. 24Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi, 25locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi. 26Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio 27et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi. 28Posuit et velum in introitu habitaculi 29et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi. 30Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua; 31laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes, 32cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. 33Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus. 34Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. 35Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum. 36Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis; 37si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur. 38Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.

will be added

X\