Exodus 38

1Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine, 2cuius cornua de angulis procedebant; operuitque illud laminis aeneis. 3Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium receptacula. 4Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius, 5fusis quattuor anulis per totidem craticulae summitates, ad immittendos vectes ad portandum. 6Quos et ipsos fecit de lignis acaciae et operuit laminis aeneis; 7induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum. 8Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi conventus. 9Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum; 10columnae aeneae viginti cum basibus suis; unci columnarum et anuli earum argentei. 11Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli erant. 12In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei. 13Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria, 14e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus; 15et in parte altera quia inter utraque introitum tabernaculi fecit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem. 16Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta texuerat. 17Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis. 18Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. 19Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento. 20Paxillos quoque habitaculi et atrii per gyrum fecit aeneos. 21Hic est census habitaculi, habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis. 22Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iudae fecit cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi, 23iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan fabro et polymitario atque plumario ex hyacintho, purpura, cocco et bysso. 24Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. 25Argentum autem eorum, qui in congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. 26Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum. 27De talentis centum argenti conflatae sunt bases sanctuarii et veli, singulis talentis per bases singulas supputatis. 28De mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis fecit uncos columnarum et vestivit capita earum et cinxit eas argento. 29Aeris quoque oblata sunt septuaginta talenta et duo milia et quadringenti sicli, 30ex quibus fecit bases in introitu tabernaculi conventus et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent, 31et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et omnes paxillos habitaculi atque atrii per gyrum.

will be added

X\