Exodus 37

1Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. 2Et fecit illi coronam auream per gyrum, 3conflans quattuor anulos aureos in quattuor pedibus eius; duos anulos in latere uno et duos in altero. 4Vectes quoque fecit de lignis acaciae, quos vestivit auro 5et quos misit in anulos, qui erant in lateribus arcae, ad portandum eam. 6Fecit et propitiatorium de auro mundissimo: duorum cubitorum et dimidii in longitudine et cubiti ac semis in latitudine. 7Duos etiam cherubim ex auro ductili fecit ex utraque parte propitiatorii: 8cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii 9extendentes alas sursum et tegentes alis suis propitiatorium seque mutuo et illud respicientes. 10Fecit et mensam de lignis acaciae in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem; 11circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam auream per gyrum. 12Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream. 13Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae 14iuxta limbum; misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. 15Ipsos quoque vectes fecit de lignis acaciae et circumdedit eos auro; 16et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina. 17Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant: 18sex in utroque latere, tres calami ex parte una et tres ex altera; 19tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili candelabri. 20In ipso autem hastili erant quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores; 21singulae sphaerulae sub binis calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de hastili uno. 22Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erant, totum ductile ex auro purissimo. 23Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa, ubi emuncta condantur, de auro mundissimo. 24Talentum auri purissimi appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis. 25Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua. 26Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus. 27Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. 28Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis. 29Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

will be added

X\