Exodus 32

1Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: " Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit ". 2Dixitque ad eos Aaron: " Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me ". 3Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron. 4Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: " Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti! ". 5Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: " Cras sollemnitas Domini est ". 6Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. 7Locutus est autem Dominus ad Moysen: " Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. 8Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!" ". 9Rursumque ait Dominus ad Moysen: " Cerno quod populus iste durae cervicis sit; 10dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam ". 11Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: " Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta? 12Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. 13Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper" ". 14Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. 15Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte 16et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. 17Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: " Ululatus pugnae auditur in castris ". 18Qui respondit: " Non est clamor vincentium neque clamor fugientium, sed clamorem cantantium ego audio ". 19Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. 20Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel. 21Dixitque ad Aaron: " Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? ". 22Cui ille respondit: " Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. 23Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit". 24Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus ". 25Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum. 26Et stans in porta castrorum ait: " Si quis est Domini, iungatur mihi! ". Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi. 27Quibus ait: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum ". 28Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum. 29Et ait Moyses: " Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio ". 30Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: " Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro ". 31Reversusque ad Dominum ait: " Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam 32aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ". 33Cui respondit Dominus: " Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. 34Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum ". 35Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

will be added

X\