Exodus 27

1Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. 2Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. 3Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. 4Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei, 5et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium. 6Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis, 7et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. 8Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient. 9Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 10et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos. 11Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei. 12In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. 13In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt, 14in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem; 15et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. 16In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem. 17Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae. 18In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. 19Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies. 20Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper 21in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.

will be added

X\