Exodus 20

1Locutusque est Deus cunctos sermones hos: 2" Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. 3Non habebis deos alienos coram me. 4Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. 5Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me, 6et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. 7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. 8Memento, ut diem sabbati sanctifices. 9Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; 10septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. 11Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum. 12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. 13Non occides. 14Non moechaberis. 15Non furtum facies. 16Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 17Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt ". 18Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul 19dicentes Moysi: " Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur ". 20Et ait Moyses ad populum: " Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis ". 21Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. 22Dixit praeterea Dominus ad Moysen: " Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. 23Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis. 24Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. 25Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. 26Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

will be added

X\