Exodus 10

1Et dixit Dominus ad Moy sen: " Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum, 2et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis; et sciatis quia ego Dominus ". 3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei: " Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, 5quae operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in agris. 6Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui et avi, ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem ". Avertitque se et egressus est a pharaone. 7Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: " Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus? ". 8Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: " Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt? ". 9Ait Moyses: " Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis ". 10Et respondit eis: " Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis ". Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis. 12Dixit autem Dominus ad Moysen: " Extende manum tuam super terram Aegypti, ut veniat locusta et ascendat super eam et devoret omnem herbam, quidquid residuum fuerit grandini ". 13Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte. Et mane facto, ventus urens levavit locustas; 14quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt. 15Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto. 16Quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis: " Peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos. 17Sed nunc dimittite peccatum mihi tantum hac vice et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me saltem mortem istam ". 18Egressusque Moyses de conspectu pharaonis oravit Dominum, 19qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. 20Et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel. 21Dixit autem Dominus ad Moysen: " Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant ". 22Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus. 23Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. 24Vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis: " Ite, sacrificate Domino; oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum ". 25Ait Moyses: " Etiamsi tu hostias et holocausta dares nobis, quae offeramus Domino Deo nostro, 26tamen et greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus ". 27Induravit autem Dominus cor pharaonis, et noluit dimittere eos. 28Dixitque pharao ad eum: " Recede a me. Cave, ne ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris mihi, morieris ". 29Respondit Moyses: " Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra faciem tuam ".

will be added

X\