Ephesios 5

1Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, 4et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio. 5Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. 6Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. 7Nolite ergo effici comparticipes eorum; 8eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate 9— fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — 10probantes quid sit beneplacitum Domino; 11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; 12quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere; 13omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur, 14omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”. 15Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, 16redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini. 18Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu 19loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. 20Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri, 21subiecti invicem in timore Christi. 22Mulieres viris suis sicut Domino, 23quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. 24Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus. 25Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, 26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, 27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; 29nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam, 30quia membra sumus corporis eius. 31Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 32Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia! 33Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.

will be added

X\