Ephesios 2

1Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris, 2in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae; 3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri. 4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati — 6et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu, 7ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. 8Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: 9non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. 11Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta, 12quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. 13Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua, 15legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, 16et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso. 17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope; 18quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei, 20superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, 21in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino, 22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

will be added

X\