Ephesios 1

1Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu: 2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. 3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, 4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; 5qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae, 6in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto, 7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, 8quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia, 9notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, 10in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso; 11in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, 12ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo; 13in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. 15Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis, 17ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, 18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis, 19et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius, 20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro; 22et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae, 23quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

will be added

X\