Ecclesiastes 6

1Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines: 2vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est. 3Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. 4Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius. 5Etsi non vidit solem neque cognovit, maior est requies isti quam illi. 6Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnes? 7" Omnis labor hominis est ad os eius, sed anima eius non implebitur ". 8Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambulare coram vivis? 9" Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria "; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus. 10Quidquid est, iam vocatum est nomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere. 11Ubi verba sunt plurima, multiplicant vanitatem; quid lucri habet homo? 12Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit?

will be added

X\