Deuteronomii 6

1Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam; 2ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. 3Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem. 4Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. 5Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. 6Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, 7et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens; 8et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos, 9scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis. 10Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, 11domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris, 12cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis: 13Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis. 14Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt, 15quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae. 16Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa. 17Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi; 18et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, 19ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus. 20Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: "Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?", 21dices ei: "Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti 22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro; 23et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris. 24Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. 25Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis".

will be added

X\