Deuteronomii 30

1Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedic tio et maledictio, quas proposui in conspectu tuo, et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, 2et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua, 3reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. 4Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet 5atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam; et feliciorem et maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui. 6Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere. 7Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos, qui oderunt te et persequuntur. 8Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque universa mandata, quae ego praecipio tibi hodie; 9et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis. 10Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris mandata eius et praecepta, quae in hac lege conscripta sunt, et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua. 11Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum 12nec in caelo situm, ut possis dicere: "Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?". 13Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: "Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?". 14Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum. 15Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum. 16Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. 17Sin autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis, 18praedico vobis hodie quod pereatis et parvo tempore moremini in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredieris possidendam. 19Testes invoco hodie contra vos caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum 20et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhaereas — ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum — ut habites in terra, pro qua iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis ".

will be added

X\