Deuteronomii 22

1Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo; 2si autem non est prope frater tuus nec nosti eum, duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat. 3Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te. 4Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo. 5Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec. 6Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis, 7sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. 8Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne adducas sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps ruente. 9Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis, quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. 10Non arabis in bove simul et asino. 11Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. 12Funiculos facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris. 13Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam 14imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: "Uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem", 15tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt, 16et dicet pater: "Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit, 17imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem; et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae". Expandent vestimentum coram se nioribus civitatis. 18Apprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum 19condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabunt patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel; habebitque eam uxorem et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae. 20Quod si verum est, quod obicit, et non est in puella inventa virginitas, 21educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui. 22Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel. 23Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in civitate et concubuerit cum illa, 24educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui. 25Sin autem in agro reppererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus; 26puella nihil patietur nec est rea mortis, quoniam sicut vir consurgit contra fratrem suum et occidit eum, ita et puella perpessa est: 27sola erat in agro, clamavit puella desponsata, et nullus affuit, qui liberaret eam. 28Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit, 29dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.

will be added

X\