Danielis 10

1Anno tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque sermonem, intellegentia enim fuit ei in visione. 2In diebus illis ego Daniel lugebam tribus hebdomadis dierum, 3panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur tres hebdomades dierum. 4Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris, 5et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obryzo; 6et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens, et brachia eius et, quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis. 7Vidi autem ego Daniel solus visionem; porro viri, qui erant mecum, visionem non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. 8Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium. 9Et audivi vocem sermonum eius; et audiens vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae. 10Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super palmas manuum mearum, 11et dixit ad me: " Daniel, vir desideriorum, intellege verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te ". Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. 12Et ait ad me: " Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos. 13Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. 14Veni autem, ut docerem te, quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies ". 15Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui. 16Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: " Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium. 17Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me ". 18Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me 19et dixit: "Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus ". Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: " Loquere, domine mi, quia confortasti me ". 20Et ait: " Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut proelier adversum principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps Graecorum veniens. 21Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester.

will be added

X\