Colossenses 1

1Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater 2his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro. 3Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, 4audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, 5propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii, 6quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate; 7sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi, 8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu. 9Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, 10ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, 11in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio 12gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine; 13qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, 14in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum; 15qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, 16quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, 17et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. 18Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, 19quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare 20et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt. 21Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, 22nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso; 23si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister. 24Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia, 25cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei; 26mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, 27quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae; 28quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; 29ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute.

will be added

X\